# Encomium artis medicae 11

Erasmus, Encomium artis medicae, D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/11

ab apostolico munere longe alienissimus, homo nimirum & prophanus & priuatus. Illis hoc ue niae datum est, ut uacent a coniugij munere, quo magis uacet copiosiorem prolem Christo gignere. Sit istud sacerdotum ac monachorum priuilegium, quos apparet in Essenorum institutum successisse. Tui status alia ratio est. At ipse Christus inquies, beatos pronuntiauit, qui sese castrarunt ob regnum dei. Non reijcio authoritatem, sed sententiam interpretor. Primum arbitror hoc Christi dogma, ad ea tempora potissimum pertinere, quibus oportebat ab omnibus mundi negotijs quam maxime expeditum esse. Cursitandum erat per omnes terras, imminebat undique persecutor. Nunc is est rerum ac temporum status, ut nusquam reperias minus inquinatam morum integritatem, quam apud coniugatos. Exaggerent quantumlibet suum institutum monachorum ac uirginum examina, iactent quantum uolent ceremonias, cultusque su os, quibus potissimum inter caeteros eminent, sanctissi mum uitae genus est, pure casteque seruatum coniugium. Pręterea non is sese castrat, qui uiuit coelebs, sed qui ca ste, sancteque colit coniugij munus. Atque utinam uere ca DE LAVDE MATRIMONII strati sint, quicunque suis uitijs magnificum castrationis praetexunt titulum, sub umbra castitatis turpius libidinantes. Neque enim mei pudoris esse puto, commemorare, in quae dedecora saepe prolabantur, qui naturae repugnant. Postremo ne praecipit quidem Christus ulli coelibatum, at idem diuortium palam interdicit. Mihi sane uidetur, non pessime consulturus rebus ac mori bus hominum, qui sacerdotibus quoque ac monachis, si res ita ferat, ius indulgeat coniugij. Sed diuina quaedam res est, angelica res est uirginitas, at humana quaedam res est coniugium.

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
