Latin
D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO
Erasmus, Encomium artis medicae 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO imagine casti purique matrimonij. Atque his ipsis quibus tantopere placet uirginitas, non displicet bellum aduer sus Turcarum gentem, qui numero tot partibus nos su perant, quorum si rectum est iudicium, consequetur, ut in primis rectum &honestum habeatur, pro uirili libe ris gignendis operam dare, &iuuentutem in belli usum sufficere. Nisi forte bombardas, tela, naues, ad hoc bellum apparandas putant, uiris opus esse non putant. Iidem probant ut Ethnicorum parentes ferro trucidemus, quo liceat filios etiam inscientes baptizare.