# Encomium artis medicae 13

Erasmus, Encomium artis medicae, D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/13

id si uerum est, quanto mitius est idem efficere coniugiorum officio. Quare si quid honestum, si pietas, si religio, si officium si uirtus te mouet, cur ab eo abhorres, quod deus insti tuit, natura sanxit, ratio suadet, diuinae pariter & huma nae literae laudant, leges iubent, omnium gentium con sensus approbat, ad quod optimi cuiusque exemplum adhortatur? Quod si pleraeque res etiam acerbae uiro bono sunt expetendae, non alio nomine, quam quod honestae sunt, matrimonium profecto multo maxime expetendum de quo quis dubitare possit, plusne habeat honestatis, an uoluptatis. Quid enim dulcius, quam cum ea uiuere cum qua si non beneuolentiae modo, uerumetiam cor porum mutua quadam communione arctissime copulatus? Si magnam quandam animi delectationem ex reliquorum necessariorum beneuolentia capimus, quam dulce in primis sit habere, qui cum animi tui secretos af fectus communices, qui cum perinde ut tecum loquaris cuius fidei te tuto committas, qui tuas fortunas suas esse ducat, quid tu credis habere felicitatis mariti uxorisque coniunctionem, qua nulla possit in rerum natura inueniri, neque maior neque firmior? Cum caeteris enim amicis

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
