Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MATRIMONII. Felices (inquit Flaccus noster) ter &lius, quos irrupta tenet copula. Nec malis diuulsos queremonijs Suprema citius soluet amor die. Habes qui senectutem tuam oblectent, qui oculos claudant, qui iusta persoluant, in quibus renatus uidearis, quibus superstitibus tu ne occidisse quidem puteris. Non abeunt ad alienos haeredes, quae tibi parasti. Ita tanquam omnibus perfuncto, ne mors quidem ipsa acerba uideri poterit. Omnibus uelimus nolimus senectus imminet. Hac ratione natura prospexit, ut in liberis ac nepotibus repubescamus. Quis enim grauiter ferat senectutem, ubi suos uultus quos adolescens gessit, in filio conspexerit?