# Encomium artis medicae 16

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MATRIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/16

Mors omnibus parata est. At hac una uia uelut immortalitatem quandam meditatur naturae prouidentia, dum sic aliud ex alio propagat, ut ueluti cum plana arbore excisa repullulat, nec interisse uideatur, qui prole relicta mo ritur. At minime me fugit, quid inter haec obmurmures. Beata res est coniugium, si omnia secunda eueniant, sed quid si morosa contingat uxor? Quid si impudica? Quid si liberi impij proueniant? Occurrent animo tuo exempla eorum, quibus coniugium exitium attulerit. Exaggera quantum potes, sed tamen hominum ista ui tia fuerint, non coniugij. Crede mihi non solet nisi malis maritis mala uxor contingere. Adde quod tibi in ma nu est, ut bonam eligas. Quid si corrumpatur? A malo quidem marito uxor bona corrumpi potest, a bono mala corrigi consueuit. Falso uxores accusamus. Nemo, si quid mihi credis, unquam nisi suo uitio improbam uxorem habuit. Iam ex bonis parentibus, ferme similes nascuntur liberi. Quanquam & hi utcunque nati, fere tales euadunt, quales illos finxeris institutione. Iam uero non est quod

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
