Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MATRIMONII. libatus in tanta hominum multitudine, in paucis quidem laudem habet, in omnibus summam reprehensionem habitura. Iam si maxime in alijs sit uirtutis nomen habitura uirginitas, in te certe uitiosa fuerit. Caeteri enim puritati studuisse uidebuntur, tu generis parricida iudi caberis, quod cum honesto coniugio propagare potueris, turpi caelibatum passus sis interire. Liceat e nume rosa sobole uirginem deo consecrare. Rustici frugum primitias superis immolant, non uniuersum prouentum, at te unum stirpis tuae reliquias esse memineris oportet.