# Encomium artis medicae 19

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MATRIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/19

An denique ut iu xta ueterum fabulas, e terra, e saxis proiectis, e duris arbo rum truncis homines producantur. E terrę gremio permul ta sine nostro cultu enascuntur. Plantulę sub umbra ma tris saepe pullulascunt, at homini hanc unam propagan di uiam natura esse voluit, ut mutua mariti, uxorisque opera mortalium genus ab interitum uindicaretur, quod si fugiant tuo exemplo mortales, ne ista quidem, quae tu miraris, esse poterunt. Coelibatum miraris, suspicis uirginitatem? At ne coelibes erunt, nec uirgines, si con iugij usum sustuleris Cur igitur praelata est uirginitas? cur honorata, si exitium adfert mortalibus? Laudata est, sed pro tempore, sed in paucis. Voluit enim deus hominibus coelestis illius uitae tanquam imaginem quan dam & simulachrum ostendi, ubi neque nubent ullae, ne que nuptum dabunt ulli. Sed ad exemplum paucitas ido nea est, multitudo inutilis. Vt enim non omnes agri, quanquam feraces, ad usum uitae feruntur, sed pars negligitur, pars oculis pascendis colitur. At patitur hoc ipsa rerum copia, in tanta aruorum amplitudine, exiguam partem sterilem relinqui. Verum si nulli ferantur, quis non uideat nobis ad glandes fore redeundum? Ita coe

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
