# Encomium artis medicae 20

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MATRIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/20

Nihil autem refert utrum occidas, an seruare recuses, qui a te uno seruari & poterat, & facile poterat? At sororis exemplum te ad caelibatum adhortatur. At ista uel una re potissimum debebas a caelibatu deterreri. Generis enim spem, quae prius utrisque erat communis, nunc to tam ad te unum reuolutam intelligis. Detur haec uenia sexui, detur aetati, puella dolore uicta peccauit, stultarum muliercularum, aut stultorum monachorum impulsu sese praecipitem dedit. Tu maior natu uirum te esse memineris necesse est. Illa maioribus suis commori uoluit, tu ne moriantur operam dabis. Soror subduxit sese of ficio, tu duorum tibi partes obeundas esse cogita. Non dubitarunt filiae Loth, cum patre temulento rem habe re, satius esse iudicantes nefario etiam incestu generi consulere, quam pati interire. Tu matrimonio honesto, sancto, pudico, sine offensa, summa cum uoluptate, non consu les tuo generi alioquin intermorituro? Quare sinamus eos Hippolyti institutum imitari, sectentur caelibatum, uel qui mariti fieri possunt, patres non possunt, uel quo rum tenuitas liberis educandis non suppeditat, uel quo rum genus aliorum opera possit propagari, aut certe e

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
