# Encomium artis medicae 22-2

Erasmus, Encomium artis medicae, DECLAMATIO EIVSDEM IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/22-2

DECLAMATIO EIVSDEM IN LAVDEM ARTIS MEDICAE. VO saepius est ars medicinae, meditatis & elaboratis orationibus hoc ex loco, apud plerosque uestrum praedicatam, idque a uiris singulari facundia pręditis, auditores celeberrimi, hoc mihi sane minus est fiduciae, me uel tantae rei, uel aurium uestrarum expectationi satisfacturum. Neque enim rem prope diuinam, nostra facile assequetur infantia, neque uulgaris oratio de re toties audita, taedium possit effugere. Verum tamen ne salutari maiorum instituto uidear deesse, qui solenni encomio iuuentutis animos ad huius praeclarae scientiae studium, admiratio nem, amorem, excitandos, accendendos, inflammandosque censuerunt, experiar & ipse pro mea uirili (Siqui D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO dem me dicentem adiutabit uestra tum attentio, tum humanitas, fauore candido prosequentes, quem ad hoc muneris uestra adegit authoritas) medicae facultatis di gnitatem, authoritatem, usum, necessitatem, non dicam explicare, quod prorsus infiniti fuerit negotij, sed summatim modo perstringere, ac ueluti confertissimas locu pletissimae cuiuspiam reginae opes, per transennam, ut aiunt studiosorum exhibere conspectibus. Cuius quidem ea uel praecipua laus est. Primum quod nullis omnino praeconijs indiget, ipsa abunde per se uel utilitate, uel necessitate commendata mortalibus.

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
