# Encomium artis medicae 23

Erasmus, Encomium artis medicae, DECLAMATIO EIVSDEM IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/23

Deinde quod toties iam a tam praeclaris ingenijs praedicata, semper tamen nouam laudum suarum materiam, ingenijs etiam parum foecundis ex sese suppeditat, ut nihil necesse sit, eam uulgato more inuidiosis illis contentionibus, non sine caeterarum disciplinarum contumelia depredicare. Quid illud magis metuendum, ne domesticas illius do tes, ne germanam ac natiuam amplitudinem, ne maiestatem humana conditione maiorem, mortalis oratio non assequatur. Tantum ab est, ut uel aliena contumelia, uel asciticijs Rhetorum fucis, aut amplificationum praestigijs sit attollenda. Mediocrium est formarum, deformiorum comparatione aut cultus lenocinijs commen dari. Res per se uereque praeclaras, satis est uel nudas oculis ostendisse, Iam primum enim (ut ad rem festinemus) reliquae artes, quoniam nulla non magnam aliquam ui tae commoditatem attulit, summo quidem in precio fu ere. Verum medicinae quondam tam admirabilis fuit, humano generi inuentio, tam dulcis experientia, ut eius authores, aut plane pro dijs habiti sint, uelut Apollo, & huius filius Aesculapius, imo (quod ait Plinius) singula

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
