Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Nam fac abesse morbos, fac omnibus prosperam adesse ualetudinem, tamen hanc qui poterimus tueri, nisi medicus ciborum salutarium ac noxiorum discrimen, nisi totius uictus, quam Graeci dietam uocant, rationem doceat? Graue mortalibus est onus senecta, quam non magis licet effugere, quam mortem ipsam. At que ea medicorum opera multis contingit, tum serius, tum multo etiam leuior. Neque enim fabula est, quinta, quam uocant, essentia, senio depulso hominem uelut abiecto exuuio reiuuenescere, cum extent aliquot huius rei testes Neque uero corporis tantum quae uilior hominis pars est, curam gerit, imoto tius hominis curam agit, etiamsi Theologus ab animo, medicus a corpore sumat initium. Siquidem propter arctissimam amborum inter se cognatio nem &copulam, ut animi uitia redundant in corpus, ita ui cissim corporis morbi animae uigorem, aut impediunt aut etiam extinguunt. Quis aeque pertinax suasor absti nentiae, sobrietatis, moderandae irae, fugiendae tristitiae,