Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 28
Unproofread scanNot analysed yet
Theo logus efficit ut homines a uitijs resipiscant, at medicus efficit ut sit qui possit resipiscere. Frustra ille medicus sit animae, si iam fugerit anima, cui paratur antidotus. Cum impium hominem subito corripit paralysis, apoplexia, autem alia quaedam praesentanea pestis, quae uitam prius adimat, quam uacet de castiganda cogitare uita, hunc qui restituit, alioquin infeliciter in suis sceleribus sepeli endum, nonne quodammodo tum corpus, tum animum ab inferis reuocat? In eum certe locum reponit hominem, ut ei in manu iam sit, si uelit aeternam mortem fugere. Quid suadebit lethargico Theologus, qui suadentem non au diat? Quid mouebit phreneticum, nisi medicus prius atram bilem repurgarit? Pietas caeteraeque uirtutes, quibus Christiana constat felicitas, ab animo potissimum pendent, Haud inficior, Caeterum quoniam is corpori illigatus, corporeis organis uelit nolit utitur, fit ut bona pars bonae mentis a corporis habitu pendeat. Permultos homines infelix corporis temperatura, quam Graeci modo κρᾶσιν modo σύσημα uocant, uelut inuitos ac reclamantes, ad peccandum pertrahit, dum animus DES. ERASMI ROTEROD. insessor frustra moderatur habenas, frustra subdit calcaria, sed equum ferocientem, praecipitium sequi cogitur. Animus uidet, animus audit, sed si oculos occuparit glaucoma, si aurium meatus crassus humor obsederit, frustra uim suam habet animus. Odit animus, irascitur animus, aut uitiosus humor mentis organa obsidens in causa est, ut oderis, quem amore dignum iudices, irasceris cui nolis irasci.