# Encomium artis medicae 29-2

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/29-2

DE LAVDE MEDICINAE dico suum haberi honorem, non tantum ob utilitatem, uerumetiam ob necessitatem, ut in caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum impietas, quippe qui tanquam beneficij diuinij adiutor, id arte sua tuetur, quod optimum nobis & charissimum largitus est deus, uidelicet uitam. Parentibus nihil non debemus, quod per hos uitae munus accepisse quodammodo uidemur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties debemus, quod parentibus semel duntaxat debemus, si tamen illis debemus.

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
