# Encomium artis medicae 29

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/29

Philosophiae summam in hoc sitam esse fa tetur Plato, Si rationi pareant affectus, atque ad eam rem prę cipuus est adiutor medicus, hoc agens, ut ea pars homi nis uigeat sapiatque. cuius arbitrio geruntur, quaecunque cum laude geruntur. Si hominis uocabulo censentur indigni qui pecudum ritu rapiuntur cupiditatibus, huius nominis dignitatem bona ex parte debemus medicis. Id cum maximum sit in singulis ac priuatis, quanto praeclarius est beneficium, cum id praestatur in principe? Nulla for tuna magis est obnoxia malis huiusmodi, quam felicissimorum regum. Quos autem rerum tumultus ciet unius homunculi uitiatum cerebrum? Frustra reclament qui sunt a consilijs, furis o princeps, ad te redi, ni medicus arte sua neque uolenti, neque sentienti suam mentem reddiderit. Si Caligulae fidus adfuisset medicus, non usque ad pugionum ac uenenorum scrinia in perniciem humani generis insanisset. Atque ob eam sane causam publica consuetudine receptum est apud omnis orbis nationes, ne princeps usquam gentium agat, absque medicis. Proinde cordati principes, nulli unquam arti plus honoris ha buerunt, quam medicinae. Quandoquidem Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum centum talentis donatus est a Ptolemaeo huius filio. Quin & diuinae literae iubent me

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
