# Encomium artis medicae 3-2

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MATRIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/3-2

DE LAVDE MATRIMONII thorem, non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo rerum omnium opifice conditum & insti tutum est, ab eodem & laudatum, ab eodem honestatum consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset, miseram prorsus & inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret. Qua re uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus eduxit, quo prorsus intelligeremus nihil nobis u xore charius esse debere, nihil coniunctius, nihil tenaci us adglutinatum.

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
