Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 36
Unproofread scanNot analysed yet
At quanto syncerior amicus medicus, qui Seleucidum auium exemplo, quas narrant nusquam a Casij montis incolis con spici, nisi cum illarum praesidio est opus, aduersus uim locustarum fru ges uastantium, rebus integris ac laetis nusquam sese ingerit, in pe riculis, in his casibus, in quibus uxor ac liberi saepe deserunt hominem, uelut in phrenesi, phthiriasi, in peste solus medicus constanter adest, &adest non inutili officio quemadmodum ple rique caeterorum, sed adest opitulaturus, adest pro capite pericli tantis cum morbo dimicans, nonnunquam suo quoque periculo. Et o plus quam ingratos, qui talis amici officio seruati, iam depulso periculo medicum odisse putet, ac non potius parentis uice colunt ac uene rantur. Vulgarem amicum, qui subinde salutat obuium, ad coenam rogant, qui latus claudit, officio pensant, &talem amicum ubi desierint egere, auersantur? &ob hoc ipsum auersantur, quod intelligant illius officio nullam meritis parem gratiam rependi posse. Quod si is optimus uir est, qui maxime prodest reipub. ars haec optimo cuique uiro discenda est. Iam uero si qui sint, qui rerum praecia malint utilitate quaestumque metiri (licet haec ars diuinior est, quam ut huiusmodi rationibus sit aestimanda) ne hac quidem parte cuiquam aliarum cedit artium. Neque enim ulla magis fuit frugi fera, &ad rem subito parandam aeque praesentanea. Erasistratus cuius ante memini, a rege Ptolemeo, Critobulus ab Alexandro Magno, praemijs ingentibus ac uix credendis donati leguntur. Quanquam quod tandem praemium non exiguum uideatur, repensum seruatori capitis, pro cuius unius salute tot hominum milia depugnabant? Quid ego nunc commemorem Cassios, Carpitanos, Aruncios, Albutios, quibus Romę tum apud prin cipem, tum apud populum immodicum quęstum fuisse refert Plynius