# Encomium artis medicae 38

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/38

Sed istos Sycophantas quod opus est oratione refellere, cum ipsi petulan tiae suae satis magnas poenas dant arti, mox podagra contor ti, paralysi stupidi, desipiscentes ante tempus, caecutientes ante senectutem, iamque prius uituperatae medicinae, exemplo Stesi chori, seram canunt palinodiam miseri. Et tamen his licet indignissimis, artis bonitas non grauatur esse praesidio quantum licet. Sunt qui mutuato ex uetere commoedia scommate, uocent me dicos σκατοφάγους. Quasi uero non isto nomine, uel praecipue laudari mereantur, qui quo subueniant hominium calamitatibus, ex illa sua sublimitate sese ad haec sordida deijciant. Quod si medicis tantum esset supercilij quantum istis est procacitatis, liceret passim impune mori. uerum habet hoc ars nostra cum bonis regibus commune, ut bene faciat, ac male audiat. Quod si maxime sunt, ut sunt in hoc ordine, qui se pro medicis gerunt cum nihil minus sint quam medici. Si sunt, qui pro remedijs uene na ministrant, si sunt qui ob quaestum aut ambitionem aegrotis male consulunt, quid inquius est, quam hominum uitia in artis calumniam de torquere? Sunt & inter sacerdotes adulteri, inter monachos homicidae ac piratę, sed quod hoc ad religionem per se optimam Nulla tam sancta professio est, quae non alat sceleratos aliquot. Votis quidem omnibus optandum, omnes principes eiusmodi esse cuiusmodi decet esse, qui censeantur hoc digni nomine, Nec tamen ideo damnandus est principatus, quod nonnulli sub eo titulo praedones, reique publicę hostes agant. Optarim & ipse medicos omnes uere medicos esse, nec in his locum Graecorum prouerbio, πολλοὶ βουκένται, παῦροι δέτε γῆς ἀροτῆρες. Optarim ab omni bus eam praestari sanctimoniam, quam Hippocrates sacramento uerbis solennibus concepto a professoribus exigit, Neque tamen huc non enitendum est nobis, si a plerisque negligi conspicimus. Sed quantum huius argumenti tanta est ubertas, uiri praestantissimi ut difficillimum sit in eo dicendi finem inuenire, ne non praestem quod initio sum pollicitus, tempestiuum arbitror, uniuersas eius laudes summatim complecti.

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
