Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si permultas res sola commendat antiquitas, hanc artem primam omnium repperit necessitas Si scientiam authores illustrant, huius inuentio semper dijs attributa est, Si quid authoritatis addit honos, non alia tam passim ac tamdiu diuinos honores meruit. Si magni fiunt, quę sum mis uiris probantur, haec summos reges, hęc primates, non so lum delectauit, uerum etiam illustrauit. Si difficilia quę sunt, ea sunt &pulchra, nihil hac operosius, quae tot disciplinis tantarum rerum peruestigatione usuque constat. Si dignitate rem ae stimamus, quod excellentius, quam ad dei benignitatem proxime accedere? Si facultate, quid potentius, aut efficacius, quam totum hominem certo exitio periturum sibi posse restituere? Si necessi tate, quid ęque necessarium atque id sine quo nec uiuere, nec nasci licet? Si uirtute, quid honestius, quam seruare genus humanum? Si utilitate, nullius usus neque maior est, neque latius patet, si compendio, aut hęc in primis frugifera sit oportet, aut ingra tissimi mortales. Vobis igitur magnopere gratulor eximij uiri quibus contigit in hoc pulcherrimo genere professionis excellere. Vos adhortor optimi iuuenes, hanc toto pectore complectimini, in hanc neruis omnibus incumbite, quae uobis decus gloriam, authoritatem, opes est conciliatura, per quam uos uicissim amicis, patriae, atque adeo mortalium generi, non mediocrem uti litatem estis allaturi. DIXI.