Latin
DES. ERASMI ROTERODAMI
Erasmus, Encomium artis medicae 40
Unproofread scanNot analysed yet
Incredibilem enim animo capio uoluptatem, non tam ex ho nore, quem mihi summo consensu, studijsque flagrantissi mis detulistis (neque enim me fugit hic honos, quanto cum onere coniunctus sit) neque rursus ex laudibus oratione uestra mihi tributis, quas mihi nec arrogo, nec agnosco, sed tamen uestra omnium tam pia alacritas impen dio me delectat, uestra tam religiosa aggratulatio, totum me gaudio perfundit, propterea quod nihil addubitem quin sanctissimam istam laetitiam, non simulatio, non theatrica uanitas, non mortalis affectus, sed numen aliquot pectoribus uestris illapsum excitarit. Proinde laetum ac foelix omen accipio, negotium hoc nostrum superis pro bari, eisdemque bene fortunantibus, mihi pariter ac uobis feliciter cessurum. Onus grauissimum imponitis, &hoc imponitis grauius, quo studijs ardentioribus uos ipsos meae traditis fidei. Sed eadem uestra pietas, quae sarcinam addit, bonam ponderis partem adimet. Meam solici tudinem quam &meum exigit officium, &uestra promeretur fiducia, obediendi promptitudo leniet. Mihi mi nus graue fuerit, pro charissimis meis filijs aduigilare, &facile consulitur ultro parentibus, ac pene praeuolanti bus. Quare laudes istas non tam meas quam uestras, quibus me disertissime studiosissimeque exornastis, dein de quae uicissim a me uestrae pietati debeantur, eas omnis communiter in Christi principis nostri gloriam referamus, cuius ni fallor, auspicijs res tota haec geritur, ut iuxta uocem eximij Pauli, in omnibus &per omnia praedicetur Deus, a quo ceu fonte profluit, quicquid usquam in uita mortalium boni est, cui uni debetur omnis honos &gloria, Is tum mihi tum uobis omnibus est uotis quam maxime puris &ardentissi mis implorandus, ut me talem reddat pastorem, qualem ue stra meretur pietas, qualemque modo uestra depinxit oratio formam agnosco, meritum non agnosco, nisi quod sedulo me adnisurum recipio, ut pastorem sentiatis non praedo nem, patrem non tyrannum, opitulatorem non oppressorem, medicum non expilatorem, breuiter ut intelligatis me hoc quicquid est muneris, uobis gessisse non mihi.