Latin
DES. ERASMI ROTERODAMI
Erasmus, Encomium artis medicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim bono pastori (qui in suos paren tis affectus, aut si quid est parente amantius, sumere da bat) spectaculum exhiberi queat gratius aut iucundius quodue (ut Pauli uerbis dicam) animo sentiri possit gaudium abundantius, quam ut filios suos uideat in Christi charitate gestientes &alacres? Itaque cuius affectum mihi sentire uideor, eiusdem uerbis precor, semperque precabor, ut istam in uobis uoluntatem conseruet, neque conseruet modo, uerumetiam augeat atque dilatet. Porro meo nomine, uos Solomonis exemplo, mecum deum Optimum Maximum orabitis, ut qui per uos onus hoc imposuit, idem impertiat, coelestem illam, sem perque ipsius throno assidentem sapientiam, ut mihi iu giter adsit, mecunque laboret, quo liceat gregem mihi traditum coelesti pastori annumerare, auctioremque &uegetiorem reddere, ut haec custodia, quam uos ho die summa cum alacritate detulistis, ego maxima cura suscepi, mihi pariter &uobis felici ter cedat, sed ita ut &meus conatus. &uestrum obsequium, in Christi gloriam exuberet, cui nos seruimus, dum uobis praeimus, uos pare tis, dum nobis au scultatis. DIXI.