# Encomium artis medicae 5

Erasmus, Encomium artis medicae, DE LAVDE MATRIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/5

Sint haec illi propria, nos intra naturae legem uiuentes, suspiciamus illa quae supra naturam sunt. Sed e uirgine nasci uoluit. E uirgine quidem, sed coniugata. Virgo mater, deum decebat coniugata. Nobis quid esset agendum significauit. Virginitas eam decebat, quę coelestis afflatu numinis illibata pareret illibatum. Sed loseph sponsus, nobis casti coniugij leges commendat. Qui ma gis coniugalem societatem potuit commendare, quam quod arcanam illam, & angelicis quoque mentibus stupendam, diuinae naturae cum humano corpore animaque con iunctionem, quod ineffabilem illum & aeternum in eccle siam suam amorem declarare uolens, se sponsum illius, illam sponsam suam appellat? Magnum (inquit Paulus) matrimonij sacramentum est, in Christo, & in ecclesia. Si qua fuisset in rerum natura sanctior copula, si quod foedus religiosius, quam coniugium, profecto ab eo sum pta fuisset imago. Quid simile usquam de coelibatu legis in arcanis literis? Honorandum connubium, & tho rus imaculatus praedicatur, coelibatus ne nominatur quidem. Iam uero Mosaica lex sterile coniugium execratur, atque ob id a communibus aris quosdam submotos legi mus. Quamobrem tandem? nempe ideo, quod tanquam

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
