Latin · ~7 min
1.1272 to 1.1289
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1272-1289
Not analysed yet
[128,1272] Videbimus utroque genere adeo inferiores, ut umbras dicas non homines; et in tanta grauissimorum hominum multitudine soli apostoli nobis in mentem ueniunt, quos ita demum imitari nos credimus, si indocti simus. [128,1273] A moribus uero apostolicis tam absumus, quam a nobis India. [128,1274] Quod si nos apostolorum rusticitatem imitandi tantopere studium habet, miror, cur non etiam piscari incipiamus. [128,1275] Sed extra iocum, Ambrosium imitari metus est? [128,1276] Hieronymum imitari religio est? [128,1277] Isti, inquiunt, nondum Christiani et pueri adhuc, literis illis sunt imbuti. [128,1278] At Hieronymus parentibus Christianis natus, a puero Christianus, se tamen inter grammaticos et rhetores educatum fatetur, imo gloriatur. [128,1279] Verum quid istud refert, cum iis quae ante baptismum didicerunt, non modo Christiani, uerum et episcopi et senes sint usi. [128,1280] Cur omnes libros suos ethnicis literis resperserunt? cur ut recte factum defendunt? [128,1281] Si taciti fecissent, ignoscendum potius quam imitandum uideri potuisset, nunc et recte et optimi cuiusque exemplo fecisse se testantur. [128,1282] Augustinus ipse iam non ethnicus, de singulis artibus liberalibus singula uolumina scripsit. [128,1283] At scripsit, inquiunt, catechumenus non Christianus. [128,1284] Commode uero admones. [128,1285] Tum igitur ne cogitandum quidem de studiis ethnicis erat, cum nouus tyro ad Christianam religionem exercebatur. [128,1286] Sed esto sane, peccauerit, errauerit, ignorauerit, cur iam sanior et senior hunc errorem non reprehendit? [128,1287] Cur autem consulto etiam a se factum fatetur, ut his tanquam uestigiis ad summae ueritatis cognitionem gradatim ascenderet? [128,1288] Has enim disciplinas scintillas quasdam ait esse ab immortali illa luce promicantes, quarum indicio ad fontem illum perueniatur. [128,1289] Et quanto religiosius ille quam nos, qui animis rudibus repente ad diuinitatis arcana non ingredimur, sed irrumpimus, non ascendimus, sed inuolamus, et tanquam gigantes extructis in coelum molibus, inuito Ioue, arcem illius occupare conamur; eoque ille quia gradatim ascendit receptus est, nos repellimur, deiicimur, praecipitamur.