Latin · ~6 min
1.1440 to 1.1449
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1440-1449
Not analysed yet
[137,1440] GVILHELMUS: Tum Guilhelmus pudenti risu: Te ne, inquit, Batte, iniussu senatus ante negocium confectum de tradita prouincia decedere, ac cum iam prope debellatum sit, successorem tibi nullo exemplo petere, penes quem omnis belli profligati sit gloria? [137,1441] Quod uero de meliore imperatore quaerendo dicis, ambitiosus tu quidem uideri non uis, caeterum eum adhuc te ducem praestitisti, cui prorogandum etiam sit imperium, tantum abest, ut successor ante tempus sit mittendus; quare uolente senatu perge ac strenue, ut coepisti, tuo munere defungere. [137,1442] Tantum autem abest ut tua oratio cuiquam e nobis uisa sit longior, ut mira quadam cum uoluptate omnes habuerit attentissimos. [137,1443] Dum haec inter se cauillantur illi, consulis puerum ab illius uilla recurrentem conspicimus; is cum domi instructa esse omnia, corrumpi prandium, uxorem iamdudum nos operiri renunciasset: Age, inquit consul, eamus omnes; ad prandium philosophicum, non consulare uos uoco; quod reliquum est disputationis, id pomeridiano consessu in hortis meis conficiemus. [137,1444] ERASMUS. [137,1445] Hic ego: Ita ne mecum agitur, inquam? ni tam esses iurisconsultus, in ius te uocarem, iniuriae tecum agerem, qui tam charos hospites sic abducas, quia luxuriosior sit tibi culina, quasi domi nostrae, si frugaliter, tamen non lautissime sint accipiendi. [138,1446] CONSUL: Tum consul: Aequus, inquit, esse debes, ego hac pomeridiana disputatione uillulam meam nobilitari cupio; hanc gloriae partem, si mihi non inuides, libenter nobis concede. [138,1447] Tum uxor id iubet, cuius huiuscemodi in rebus imperium nosti. [138,1448] ANTIBARBARORUM LIBRI PRIMI AVTORE D- ERASMO ROT- FINIS. Erasmus Neo-Latin The Latin Library The Classics Page