Latin · ~7 min
1.307 to 1.321
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.307-321
Not analysed yet
[68,307] Rabiosae enim ferae in morem deuotis animis in pugnam ruunt, non ingrediuntur, furore pro fortitudine utentes. [68,308] Quatuor potissimum rebus ualent: furore, quo Andabatas, clamore, quo Stentorem Homericum, multitudine, qua Xerxis etiam copias uincunt. [69,309] Postremo clypeo quodam simulatae religionis, sub quo perpetuo latent, quem unum ad omnia telorum genera obiiciunt. [69,310] Ii nimirum sunt, qui cum ipsi sint omnis literaturae expertes, literatorum gloria peruruntur aliorumque pulcherrimis studiis oblatrare pulchrum in primis ac religiosum putant, at mirum quam ueteratorie suam uel inertiam uel inuidiam uel superbiam speciosis titulis praetexunt simplicitatis ac religionis. [69,311] Alteri sunt iis quidem paulo instructiores, qui et eminus et cominus nos petunt. [69,312] Eminus telis, sed plane deridiculis; nam stuppas, fumum et stercora in nos iaciunt. [69,313] Cominus pugionibus appetunt, sed plumbeis. [69,314] Pacem offerunt, sed superbissimis plane conditionibus, ut sine humanitatis literis perdocti simus, sine quibus nullae constant literae, terminos nobis praescribunt. [69,315] Omnem politiem interdicunt et quicquid ipsi non didicerunt; hoc sunt molestissimi, quod prehendi nequeant. [69,316] Consistunt nusquam, Parthis ipsis fugaciores, modo aiunt, modo negant, tergiuersantur, aliquo cauillo elabuntur et Protei in morem "omnia transformant sese in miracula rerum". [69,317] Porro postremos illos fortasse aliquis parum infestos hostes iudicauerit, quod sedulitate peccent non odio, at mihi quidem uidentur longe inter omnes nocentissimi. [69,318] Caeteri enim, quia infestis signis nos appetunt, arcentur a moenibus, hi dum intra moenia, intra praesidia nostra uersantur, dum armis et insignibus amicos imitantur, aeternum exitium Rei publicae mendaci pietatis specie moliuntur et quo magis uindicandae patriae student, eo turpiori impediunt seruituti. [69,319] Quare primi quidem hoc propemodum sunt amandi, quod ita literas oderunt, ut nullas attigerint. [70,320] Posteriores hoc minus nocentes, quod ab optimis abstinuerint, nempe poeticis et oratoriis, sua tanquam sorte contenti. [70,321] Postremi dum omnia scire uolunt, permiscuerunt, contaminauerunt, perdiderunt omnia.