Latin · ~7 min
1.442 to 1.461
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.442-461
Not analysed yet
[78,442] Cum studiosis eruditione, cum omnibus modestia, comitate, uerecundia certabo. [78,443] Ita me geram, ut hoc melior intelligar, quo sum doctior. [78,444] Quanto magis alii me suspiciunt, tanto magis ipse me despiciam. [78,445] Denique cum omnia scire curauero, ipse me scire tanquam nesciam. [78,446] Ita demum cum laude contempserimus, si non alienam, sed nostram doctrinam contemnemus. [78,447] Sic non eruditio modo, uerumetiam uirtus ipsa contemnenda est et post omnia contemptus etiam ipse contemnendus. [78,448] Sic contempsit Augustinus ethnicas disciplinas, sed tum posteaquam principatum in his esset assequutus. [78,449] Sic literas Ciceronianas et Platonicas Hieronymus, ut nihilo minus et egregie teneat, et passim utatur. [78,450] Sic Basilius, sic Chrysostomus rhetorum ac philosophorum ingenia neglexerunt, ut ex monumentis agnoscas eos haec non ignorasse. [78,451] Isti uero quam ob rem tandem se contemnere gloriantur? [78,452] An more uulpis illius quae in apologis est, quia frustra cupiunt? [78,453] Illa enim asini testiculos tum demum coepit abominari, posteaquam sperare desiit. [78,454] O foedum, inquit, cibum nunquam esse potuissem. [78,455] At istud, (si fas est rebus sua dare nomina) mera inuidia est, haud contemptus. [78,456] An quia (ut sunt molliculi) labores asperitate deterrentur, sine quo nec ad uirtutem, nec ad eruditionem cuiquam est aditus? [78,457] At istud ignaui simulque maligni hominis esse, quis non uideat? [78,458] An tandem pro innata rusticitate literarum mundiciem oderunt? [78,459] Ne id quidem Christiano pioque (ut isti dicunt) sed agresti ac plane bruto animo dignum puto. [78,460] Eia sit pudor tandem, cedant meliora conant�bus. [78,461] Sit satis istis, quod suam ignorantiam ignoscunt sibi, ne etiam ultro nobis obstrepant, ultro quos uenerari debebant ac suspicere, despiciant; ac si ipsis nihil habetur prius ac dulcius somno et ocio, sint aliis aequiores; nobis saltem tristes uigilias et insanos labores relinquant, quandoquidem nos istorum deliciis nihil inuidemus; quo maioris inuidentiae est alienis uri laboribus.