Latin · ~7 min
1.512 to 1.522
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.512-522
Not analysed yet
[82,512] At nos, si superis placet, praepostere agimus, ethnicorum uitia, libidinem, auariciam, ambitionem, superstitionem passim imitamur, imo uincimus, at eruditionem quam uel unam imitari par erat, unam aspernamur, stultius ne an superbius, nondum satis scio. [82,513] Nam si res mediocri usui futuras, ab illis ad nos traduximus idque citra culpam, quid impedit, quo secius idem de illorum artibus faciamus? quibus, (si quid Hieronymo credimus) nihil est in rebus mortalium aut utilius aut praestantius. [82,514] DIVINO CONSILIO DISCIPLINAS AB ETHNICIS EXPOLITAS, VT NOS VTEREMVR, NON VT CONTEMNEREMVS. [82,515] Quinimo admirabilem rerum ordinem et harmoniam quam uocant paulo penitius introspicienti, uideri mihi prorsus solet, nec mihi adeo soli, uisum est idem et plerisque grauissimis autoribus, non sine diuino consilio disciplinarum inueniendarum negocium ethnicis datum esse. [82,516] Immortalis enim ille rerum moderator, ut est ipsa sapientia, ratione summa constituit uniuersa, pulcherrima quadam uicissitudine distinguit, aptissimo ordine digerit, ut omnibus omnia miro quadam modo respondeant, nec quicquam in tam immensa rerum uarietate ferri temere sinit. [82,517] Hic aureo illi seculo, quo nasci decreuerat, uoluit, ut omnes et anteactae et sequuturae seruirent aetates, ad huius unius felicitatem decusque cumulandum, quaecunque in rerum natura essent, referri placuit, quod ipsum se perfecturum pollicebatur. [82,518] Cum exaltatus", inquiens, "fuero a terra, omnia traham ad me ipsum". [82,519] Vbi mihi aptissime trahendi uocabulo uidetur usus, ut intelligas omnia uel inimica, uel ethnica, uel alioquin aliena, etiam si non sequantur ad Christi cultum, inuita trahi debere. [82,520] Et ubi est illa rerum harmonia, qua fit diuo Augustino, ut ne mala quidem ociose creata uideantur? [82,521] Quorsum ab ipsis mundi rudimentis tot figurae, tot prodigia, tot mysteria spectabant? nempe ad seculum Christianum. [82,522] Quid deinde tota lex Mosaica, tot ritus, tot ceremoniae, tot sacrorum genera, tot promissa, tot oracula? nonne Paulo teste "haec omnia figurae contingebant illis"?