Latin · ~9 min
Lines 1.13-1.14
Erasmus, Moriae Encomium 1.13-14
Not analysed yet
2 Quamobrem autem hoc insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non grauabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris Concionatoribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morionibus consueuistis arrigere, quasque olim Midas ille noster exhibuit Pani. Lubitum est enim paulisper apud uos Sophistam agere, non quidem huius generis quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plus quam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed ueteres illos imitabor, qui quo infamem Sophorum appellationem uitarent, Sophistae uocari maluerunt. Horum studium erat, Deorum ac fortium uirorum laudes encomiis celebrare. Encomium igitur audietis, non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STVLTITIAE
3. Iam uero non huius facio sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quam uolent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, et Autê heautês aulê. Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si cui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum uulgus faetitat, qui peruerso quodam pudore uel Rhetorem quempiam palponem, uel Poetam uaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen uerecundus interim ille, pauonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium uirtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plusquam dis dia pasôn abesse: cum corniculam alienis conuestit plumis: cum ton Aithiopa leucainei, denique cum ec muias ton elephanta poiei. Postremo sequor tritum illud vulgi prouerbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione STVLTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides, febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus uexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto ueriorem audietis orationem.