# Moriae Encomium 1.15-17

Erasmus, Moriae Encomium, Lines 1.15-1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/moriae-encomium/1.15

4. Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum uulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissmum fuit hoti an epi glôttan elthoi dicere. At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta uulgarium istorum rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut diuidam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, uel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat, uel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei uelut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim uti uidetis, uera illa largitrix eaôn, quam Latini STVLTITIAM, Graeci MÔRIAN appellant.
5. Quamquam quid uel hoc opus erat dicere, quasi non ipso ex uultu fronteque, quod aiunt, satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Mineruam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi uindicant, kai tê porphura pithêkoi, kai in tê leontê onoi, obambulant. Quamuis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud uulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri uice obiiciant. Proinde istos cum sint môrotatoi, caeterum sophi ac Thaletes uideri uelint, nonne iure optimo môrosophous illos appellabimus?
6. Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot uoculas, uelut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca uerba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, uidelicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium uoluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo ta ôta kinôsi, quo caeteris probe intelligere uideantur, kai tauta dê men tauta. Nunc ad institutum recurro.

---

Erasmus, Moriae Encomium. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erasmus/moriae.shtml.
