Latin · ~13 min
Lines 1.20-1.22
Erasmus, Moriae Encomium 1.20-22
Not analysed yet
9. Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, philautia est. Huic quam uelut arridentibus oculis, ac plaudentem manibus uidetis, kolakia nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis lêthê vocatur. Haec cubito utroque innitens, confertisque manibus, misoponia dicitur. Haec roseo reuincta serto, et undique delibuta unguentis, hêdonê. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, anoia dicitur. Haec nitida cute, probeque saginato corpore truphê nomen habet. Videtis et Deos, puellis admixtos, quorum alterum kômon uocant, alterum nêgreton huponn. Inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.
10. Genus, educationem, et comites audistis. Nunc, ne cui sine causa uidear mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuuare mortales, et si merito in Deorum senatum adsciti sunt, qui uinum, aut frumentum aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure, Deorum omnium alpha dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?
11. Principio quid esse potest uita ipsa uel dulcius, uel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri conuenit, nisi mihi? Neque enim aut obrimopatrês hasta Palladis, aut nephelegeretou Iouis aegis hominum genus uel progignit, uel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et uultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando uelit id facere, quod numquam non facit, hoc est paidopoiein. Iam uero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens accersat oportet, si modo pater esse uelit. Et cur non apertius meo more uobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde uitam hauriunt omnia uerius quam ille Pythagoricus quaternio. Age uero, qui uir, obsecro, matrimonii capistro uelit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueuerunt, prius eius uitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier uirum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam, uel norit, uel cogitarit? Porro si coniugiis debetis uitam, coniugium autem debetis anoia pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere uelit nisi lêthês praesens nomen adfuerit? Neque uero id Venus ipsa, uel reclamante Lucretio, umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam uim mancam atque irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proueniunt, et superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos uulgus Monachos appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam uix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.