Latin · ~7 min
Lines 1.36-1.37
Erasmus, Moriae Encomium 1.36-37
Not analysed yet
25. Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent onoi pros luran, nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihil essent dexteriores. Ad convivium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit. Ad chorum advoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe, ipso vultu populi voluptatibus obstabit et cogetur e theatro migrare sapiens Cato, quandoquidem supercilium non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula. Si quid emendum, si contrahendum, breviter, si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi non potest, stipiteml dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus, et a populari opinione, vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam vitae atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.
26. Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae vis saxeos, quernos, et agrestes illos homines in civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam extrema molientem, in concordiam civitatis revocavit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre, reliquisque corporis membris confictus. Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et ericio. Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa cerva Sertorii potuit quantum Laconis illius de duobus canibus deque vellendis equinae caudae pilis ridendum commentum? Ut ne quid dicam de Minoe, deque Numa, quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commovetur ingens ac potens illa bellua, populus.