Latin · ~10 min
Lines 1.44-1.45
Erasmus, Moriae Encomium 1.44-45
Not analysed yet
33. Quamquam inter has ipsas disciplinas, hae potissimum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus iatros anêr pollôn antaxios andrôn. Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum STULTITIA affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla sit arte violatum.
34. Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia, et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit. Ut ne commemorem interim lupata frena, aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, adsuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quid natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde numquam satis laudarim, gallum illum Pythagoram, qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia, tamen nullum animal iudicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia, naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur.