Latin · ~10 min
Lines 1.56-1.57
Erasmus, Moriae Encomium 1.56-57
Not analysed yet
43. Iam vero video naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene civitatibus communem quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione sibi placent.
44. Ac ne singula persequar, videtis, opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur, multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius, gravisque. Haec deiectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae, maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum.