Latin · ~9 min
Lines 1.69-1.70
Erasmus, Moriae Encomium 1.69-70
Not analysed yet
56. Iam quid de proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt. Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram, reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Caeterum si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes ,reliquum carmen agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnumquam saginatior abeo, si quando viderim illos megalorrvntas, dum inter Nymphas unaquaeque hoc sibi videtur Diis propior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.
57. Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi, iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat, quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente nodo, puta Novi pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet, omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis pecuniis, plane Episcopos agunt, oud' alaoskopiê.