Latin · ~6 min
10.6 to 10.7
Erasmus, Scripta Selecta 10.6-7
Not analysed yet
Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere. En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete. Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor. Lutetiae. Anno M.D.IIII.