Latin · ~3 min
12.4 to 12.6
Erasmus, Scripta Selecta 12.4-6
Not analysed yet
Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. Quare pervelim rem quamprimum absolvi. Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt. Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum. Bononiae. V. Cal. Novembr. Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. Venetiis.