Latin · ~4 min
13.4
Erasmus, Scripta Selecta 13.4
Not analysed yet
Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem assurgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus; quam longe supra meritum meum repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere. Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem. Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas cum urgent fata?