Latin · ~7 min
16.9 to 16.10
Erasmus, Scripta Selecta 16.9-10
Not analysed yet
Habes universam vitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande. Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas Iulias Anno 1514.