Latin · ~11 min
24.35 to 24.37
Erasmus, Scripta Selecta 24.35-37
Not analysed yet
Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis vocatur orientale monasterium. *Sed cum iam odium senis Episcopi --erat enim non minor annis octoginta --atrocius esset quam ut premi posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam substituisset: tertium, quod cum in contione dixisset quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad haec aliaque stultiora respondere dedignaretur. Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. Id enim temporis adornabantur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: sic enim designabat Coletum, cum is a poeticis numeris esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.