Latin · ~5 min
24.39 to 24.42
Erasmus, Scripta Selecta 24.39-42
Not analysed yet
Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos, quantum passa est epistolaris angustia. Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere vitae tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem. *Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus. Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum. Ex rure Andrelaco. Id. Iun. Anno M.D.XXI.