Latin · ~12 min
26.4 to 26.5
Erasmus, Scripta Selecta 26.4-5
Not analysed yet
Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis, sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinet semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum. Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum in hac re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus semper fuit appetentior; esum ovorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere.