Latin · ~4 min
3.4 to 3.6
Erasmus, Scripta Selecta 3.4-6
Not analysed yet
Habes iter meum, adolescens generosissime idemque candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare, immo re vinci artem nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit hic orbis simplicius, nihil amantius? Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam Lutetiam repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas. Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.