# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.1-2

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.1-1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.1

1. Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel quomodo de Scandanavia irsuta egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum, in his autem non frustra exclusit aetas loquendi, quoniam in eis Langobardorum desiit regnum; mos etenim hystoriographi doctoris est, maxime de sua stirpe disputantis, ea tantummodo retexere quae ad laudis cumulum pertinere noscuntur. Ultimo autem compulsus a compluribus ego Erchempert quasi ab ortu praecipueque ab Adelgiso, insigni sagacique viro, hystoriolam condere Langobardorum Beneventum degentium, de quibus quia bis diebus nil dignum ac laudabile repperitur quod veraci valeat stilo exarari, idcirco non regnum eorum set excidium, non felicitatem set miseriam, non triumphum set perniciem, non quemadmodum profecerint set qualiter defecerint, non quomodo alias superaverint set quomodo superati ab aliis ac devicti fuerint, ex intimo corde ducens alta suspiria, ad posteritatis exemplum succincto licet et inerti prosequar calamo. Hac quoque flagitatione devictus, non tantum ea quae oculis, set magis quae auribus hausi narrare me fateor, imitans ex parte dumtaxat Marci Lucaeque evangelistarum praeconiis, qui auditus potius quam visus evangelia descripserunt.
2. Igitur capta ac subiugata Carlo Italia, Pipinum filium suum illuc regem constituit, cumque illo stipatus innumerabili exercituum agmine crebrius Beneventum adiit capessendam. Quo tempore Arichis, gener iam fati Desiderii, vir christianissimus et valde illustris atque in rebus bellicis strenuissimus, Beneventum ducatum regebat. Qui audiens eos super se adventare, Neapolitis, qui a Langobardis diutina oppressione fatigati erant, pacem cessit, eisque diaria in Liburia et Cimiterio per incolas sancita dispensione misericordiae vice distribuit, titubans, ut conici valet, ne ab eorum versutiis Franci aditum introeundi Beneventum repperirent. Super Beneventum autem Gallico exercitu perveniente, praedictus Arichis viribus quibus valuit primo fortiter restitit, postremo autem, acriter praeliantibus, universa ad instar locustarum radice tenus corrodentibus, magis civium saluti quam liberorum affectibus consulens, geminas soboles vice pigneris iam dicto tradidit caesari, hoc est Grimoaldum et Adelchisam, simulque cunctum thesaurum suum; ex quibus Adelchisa multa cum prece proprio restituta suo genitori, Grimoaldum vero secum remeans detulit Aquis, collata Arichis pace sub foedere pensionis.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
