# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.20-21

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.20-1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.20

16. Hiis quoque diebus Pando quidam Barim regebat, qui iussis optemperans Radelgisi, Saracenorum phalangas in adiutorium accitas iuxta murum urbis et oram maris locavit commorandas. Hii autem, ut sunt natura callidi et prudentiores aliis in malum, subtilius contemplantes munitionem loci, intempesta noctis christicolis qui centibus per abdita loca penetrant urbem, populumque insontem partim gladiis trucidarunt partim captivitati indiderunt. Supradictum vero proditorem gentis et patriae variis multisque suppliciis debachantes, postremo, ut vere dignum fuit, marinis sugillarunt gurgitibus. Quo comperto Radelgis, quid eos urbe nullatenus evellere quibat tamen quasi familiares amicos excolere et ad suum adiutorium sensim provocare; ac primum castrum Cananense una cum Urso filio suo illis destinavit oppugnandum. Confestim igitur intimatur hoc Siconolfo; perstatim mora seposita eos debellaturus properavit, atque super eos audacter irruens, cunctos qui fugere nequiverant armis stravit, tantoque victoriae potitus est trophaeo, ut ex innumerabili acie paganorum vix pauci elapsi essent, qui urbe residuis casum pereuntium explicarent Rex vero eorum, Calfo nomine, solus cum dedecore fugiens, equo in itinere iam fesso ammisso, tandem valde lassus plantis propriis urbem introgressus est.
17. Interea Siconolfus Beneventum crebris praeliis graviter affligebat, atque ut dici solet mala arbor, modo malus infigendus est cuneus, contra Agarenos Radelgisi Libicos Hismaelitas Hispanos accivit, hisque invicem intestino et extero altercantibus bello, ultramarina loca captivis nostrae gentis diversi sexus et aetatis fulciebantur. Quodam vero die convenere utraeque acies in Furculas Caudinas, commissumque est belli certamen, ac primo impetu Radelgisi pars victrix existens, Siconolfi exercitum totum in fugam vertit. Siconolfus autem in loco tutissimo tunc constitutus, cum paucis suorum mox super Beneventanos triumphantes ac suos insequentes virili irruit animo, et non minima caede prostravit; patrataque victoria, plurimos eorum gladiis extinxit, nonnullos cepit, reliquos vero in fugam compulit. Fretus itaque frequentissimis victoriis, omnes urbes et castella a Radelgisi abstrahens iure excepto siponto, Beneventum circumdedit oppugnandum; cumque telis et lue famis non mediocriter coartaretur, mandatum ilico est Guidoni, ut properaret urbem. Erat autem idem Guido dux Spolitensium, Siconolfi cognatus, pro cupiditate tamen pecuniarum, quibus maxime Francorum subicitur genus, postposito vinculo parentali in adiutorium ilico profectus est Radelgisi, atque per nuncios suggessit Siconolfo obsidente urbem, ut obsessione relicta ad propria remearet, adiciens inter caetera: Permitte me loqui cum Radelgiso, quid tuae magis parti favebo. Recessit igitur Siconolfus a loco illo; Guido interim applicuit, et accepta a Radelgiso unam sellam pro septuaginta milibus nummis aureis, dirrupit quodcumque pollicitus fuerat suo cognato, et alienatus ab eo via qua venerat rediit.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
