# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.3-2-15

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.3-1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.3-2

Heu, Benedicte, mihi? Cur me undique rodis? Inique,
Me prius hinc pulso, nunc mea membra lucras?
10. Suscepto itaque Sico principatu, foedus cum Francis innovavit, Beneventanos bestiali efferitate persequitur, atque se superstite filium suum, Sicardum nomine, heredem principatu effecit, virum satis lubricum, inquietum et petulantem, animique elatione tumidum. Per idem tempus Neapolitis, quorum superius mentionem feci, bellum a Sicone creberrimum motum est, et civitate valide obsessa tellure pontoque ac fortiter iaculis et scorpionibus oppugnata, pene capta esset, si defuisset ingenium. Nam iuxta ora maris muro arietibus et macino funditus eliso, iam cum catervatim populus ingredi urbem niteretur, dux iam dictae civitatis, data mox abside genitrice sua ac duobus propriis liberis, magnopere eum callida arte exflagitans per nuncios misit ita: Tua est urbs cum universis quae infra se retinet; placeat ergo pietati tuae, ne inter praedam detur; crastina autem die cum trofaeo victoriae gloriosissime ingredere, possessurus. nos omniaque nostra! His ergo suggestionibus fidem accommodans, diem sustinuit venturum. Subsequenti vero nocte interrupta urbs muro firmissimo solidata est, et crepusculo quo se suamque tradere pollicitus est civitatem, arma bellica suscipiens, contra eum se erexit ingenti certamine. Oppressi igitur durius a genitore et filio per sedecim continuos annos cives praefatae urbis, cum iam ad extremitatem maximam pervenisset, ad Francorum se contulere praesidium. Hiis denique diebus praeerat illis caesar Lodoguicus cognomento Almus, filius Karli superioris augusti, qui Lutharium natum suum consortem dum regni asciret, ab eo una cum socia sua captus ac custodiae mancipatus est, set ab optimatibus suis ereptus, ad pristinam sublimatus est gloriam; quibus annitentibus, obsidio ab illis aliquandiu sublevata est.
11. Circa haec tempora gens Agarenorum a Babylonia et Africa ad instar examinis apum manu cum valida egrediens, Siciliam properavit, omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem Panormum nomine captam, nunc usque commoratur, plurimasque in eadem irsuta urbes et oppida dirruens, iam pene tota illarum gentium ditioni substrato congemiscit. Inter haec moritur Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali praeerat imperio, Lutharius supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est regnum, quoniam Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium, Karlus vero, ex alia ortus genitrice, Aquitaneum regebat imperium.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
