# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.3-5

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.3-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.3

3. Nanctus itaque hanc occasionem, et ut ita dicam Francorum territus metu, inter Lucaniam et Nuceriam urbem munitissimam et praecelsam in modum tutissimi castri idem Arichis opere mirifico exstruxit, que propter mare contiguum, quod salum appellatur, et rivum qui dicitur Lirinus ex duobus corruptum vocabulis Salernum appellatur, esset scilicet futurum praesidium principibus superadventante exercitu Beneventum. [Hic Arichis primus Beneventi principem se appellari iussit, cum usque ad istum qui Benevento praefuerant duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam sibi imposuit, atque in sub cartis: scriptum in sacratissimo nostro palatio, in finem scribi praecepit.] Infra Beneventi autem moenia templum Domino opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Graeco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis praediis et vario opibus sanctimonialium coenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti in perpetuum tradidit permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano Deo amabili viro ecclesiam in honorem domini salvatoris construxit, et monasterium puellarum instituit, atque ditioni sanctissimi Vincentii martiris subdidit.
4. Defuncto dehinc Arichiso, consilio habito Beneventanorum magnates legatos ad Karlum destinarunt, multi eum flagitantes precibus, ut iam fatum Grimoaldum, quem genitore obsidem iam pridem susceperat, sibi praeesse concedere dignaretur. Quorum petitionibus rex annuens, illic continuo praedictum contulit virum, simulque ius regendi. principatus largitus est, set prius eum sacramento huiusmodi vinxit, ut Langobardorum menium tonderi faceret, cartas vero nummosque sui nominis caracteribus superscribi semper iuberet. Accepta denique licentia repedandi, a Beneventi civibus magno cum gaudio exceptus est. In suos aureos eiusque nomine aliquamdiu figurari placuit, scedas vero similiter aliquanto iussit exarari tempore, reliqua autem pro nichil duxit observanda; mox rebellionis iurgium initiavit.
5. Hoc etiam tempestate idem Grimoalt neptem augusti Achivorum in coniugium sumpsit, nomine Wantiam; set nescitur, quam ob rem ad fructum minime pervenit. In tantum enim odium primus eorum avidus prorupit amor, ut sumta occasione Francorum circumquaque se repugnancium, more Hebreico sponte eam a se sequestraret; dato ei libello repudii, ad proprios lares eam vi transvexit. Hoc quidem callide licet egerit, efferitatem tamen supradictarum barbararum gentium sedare minime quivit; nam tellures Teatensium et urbes a dominio Beneventanorum tunc subtractae sunt usque in praesens, necnon et Nuceriae urbs tunc capta est, set celeriter a fato Grimoaldo acquisita est, apprehenso in ea Guinichiso duce Spolitensium cum omnibus bellatoribus inibi repertis.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
