Latin
Lines 1.30-1.32
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.30-32
Not analysed yet
24. Hac tempestate, casu an iudicio superno actum sit, tota urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una domus remaneret inusta praeter episcopalis aula. Qua reperta occasione, Landulfus praesul et Landonolfus, germanus eius, consilio inierunt, ut deserta angusti monto cohabitatione, ad plana et praeclara canpestria descenderent ad commanendum: Non sumus, inquiunt, caprearum hovile, ut in saxorum cavernis tueamur, ad humiliaque denique descendamus, ut altos nos et inhumiles circumspicientibus praebeamus! Quibus tunc adsensum Lando minime praebuit, quia delirum ac frivolum erat, inter tot procellas urbem munitissimam deserentes ut suillo coeno locarent.
25. Illis invicem ita altercantibus, duo praedicti viri coeperunt haedificare murum supra pontem qui vulgo Casilinum dicitur; quorum opera ut perspexit Lando, inchoavit ac mirifice perfecit haedificandam urbem. Ut autem munita est et habitari coepta, supervenit Guido iam dicto cum universis Tuscis, et obsedit eam hinc et inde graviterque angustiavit, quia nolebant subici Ademario iam fato viro ob improbitatem Landolfi praesulis et Landonolfi, quoniam illum prae caeteris affectu favebat fraterno, aliis quasi exteris spretis. Dum enim valide intus affligerentur cotidiana pugna, et foris sata delerentur, tandem robore et violentia devicti colla subdiderunt famulatui, excepto Landonolfus; quamobrem Suram, cuncta oppida confinia a Landonolfo domino subtracta et Guidoni sunt tradita, sicut promissum fuerat. Quo facto in tantam animi tristitiam corruit praedictus vir, ut in proximo spiritum exhalaverit.
26. Per idem tempus veterem inimicitiam vindicare volens Ademarius, filium. Marini Malfitani, cognatum videlicet Pandonis, dolo cepit, et Sergio magistro militum, cum quo foedus inierat, exulem tradidit; qua pro causa ab eodem Sergio etiam Marinus fraude captus est. Hinc etenim aeternum iurgium inter Ademarium et Pandonem ortum est; unde factum est, ut inscio Landone Landulfus episcopus et Pando suaserint Guaiferio Elio Dauferii Balbi, et fecerunt apprehendere Ademarium principem, et Guaiferium sponte sibi seniorem elegerunt, iurantes ei gravi sacramento. Set ocius ad consueta vitia defluentes, et huic statim post excessum Landonis, soceri illius, mentiti.