Latin
Lines 1.41-1.42
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.41-42
Not analysed yet
35. Absolutus autem, Domino iubente, caesar insons, statim Saraceni Salernum applicuerunt quasi 30 milia; quam graviter obsidentes, hinc et inde cuncta forinsecus stirpitus deleverunt, occisis in ea innumerabilibus colonis; et depopulati sunt ex parte Neapolim, Beneventum et Capuam. Quo tempore ambo Lamberti comites, augusti furorem metuentes, Beneventum recesserunt, et ab Adelgiso honorifice suscepti sunt; quorum auxilio fretus, super Saracenorum scaram irruit et viriliter stravit, occisis ex eis pene tribus milibus viris. Quibus etiam diebus Capuam iuxta Suessulam mille ex eis peremerunt. Cumque in hac obsidione prope terminaretur annus, misso exercitu iam dictus augustus per sugestionem Landulfi praesulis -hoc enim solummodo memorabile bonum gessit a die ortus sui -et perdidit ex prophanis in Capua ferme novem milia viros. Post haec per semetipsum dignatus est advenire Capuam; cuius advento cognito, Saraceni Salernum relinquentes, Calabriam adeunt, eamque intra se divisam repperientes, funditus depopularunt, ita ut deserta sit veluti in diluvio. Prius enim quam fugam arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de coelo Deus multis ostendit: faculam igneam permaximam praepete cursu in medio navium iecit, quam mox secuta est tempestas, quae cunctas liburnas frustatim dirrupit. Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille consilio Landulfi retipuit et exilio destinavit, cuius eciam postea duos filios obsides suscepit et Langobardiam misit.
36. Per idem tempus iam dictus caesar Landulfum in familiaritatem asciscens, tertium in regno suo constituit; qua electione illectus, archiepiscopatum totius Beneventi omni aviditate, et ut Capua metropolis fieret, quaesivit; set non Domino sinente, ad profectum minime pervenit. Lodoguicus autem volens Beneventum acquirere set minime valuit, ad propria recessit, coniugem natamque suam Capuam relinquens qua occasione reperta, idem Landulfus Guaiferium principem, cui noviter iuraverat, apprehendi fecit et in custodia detrudi. Set quia non ea contigit illis quae putabant, dimissus est, et filios Landonis, Landonem scilicet et Landonulfum, cognatos suos, pro se obsides dedit; quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquit. Proles autem ipsius augustae Capuae remansit, illaque abeunte, non multum post genitor illius, divae memoriae Lodoguicus, diem clausit extremum, sicque fili Guaiferii et Landonis absoluti sunt. Qui dum ad proprium solum repedassent, filios Pandonis extra urbem suam exules invenerunt, sociatique sunt illis, quorum nexionem Landulfus ut intellexit, doluit, Guaiferium principem mox evocavit ad solatium suum; qui sine mora veniens, utrosque fratres subdidit famulatui illius.