# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.43-44

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.43-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.43

37. Cur autem iam dicta augusto supradictum opprobrium Domino permittente Beneventani inferre quiverint, de multis duo inferam. Primum quid veniens quodam tempore Romam, ut duos episcopos condempnatos ad pristinam reduceret dignitatem, et dum nollet ei consentire Nicolaus papa, vir Deo plenus, secundum antiquum morem obviam ei venit candidatum sacerdotalem agmen; at ille, spreto timore Dei, fustibus clerum caedi fecit, cruces vero omniaque sacrato ministeria pedibus calciati, Romamque pene miliari spatio depraedatus est, vicariumque Petri beati quasi vile mancipium ab officio sui ministerii, nisi Dominus restitisset, privare voluit. Secundo quia capta Bari et Saugdan, omnium hominum flagitiosissimo, non iuxta voluntatem Domini eum protinus, ut dignum erat, crudeliter interfici fecerit; oblitus videlicet, quid Samuel coram Saule de Agath pinguissimo rege Amalechitarum egerit, quomodo eum in frusta discerpi fecerit; quemammodum etiam quidam propheta Samaria regi de quodam scelerato viro dixerit: Quia dimisisti, inquit, virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius.
38. Dimisso igitur Adelgis Lodoguico caesare, thesaurum omne retinuit, et Saugdan et Annosum, nec=non et Abadelbachi. Receptis etenim viribus, Saraceni in Tarentum, quos pene captos reliquerat augustus, ceperunt pedetemptim Barim et Canense territorium depraedare; quibus ter occurrit Adelgis in finibus Apuliae. Quibus nil praevalens, invictus et intriumphator abscessit. Quo tempore Utmagnus, quia Saugdan exul fuerat, ab Africa cum Annoso veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum graviter depraedavit et Talesam et Alipham; tantaque victoria adeptus est, ut Saugdanem iam saepe dictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam Annosum et Abadelbach ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim residebant, Gregorium, baiulum imperiale Graecorum, qui tunc in Odronto degebat, cum multis exercitibus asciverunt, et Barim introduxerunt ob Saracenorum metum; qui statim apprehensum gastaldeum illiusque primores Constantinopolim misit, ut quibus iureiurandum fidem dederat.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
