# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.45-46

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.45-1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.45

39. Interea ipsi Graeci crebrius legatos cum scedis Benevento, Salerno et Capua dirigebant, ut ab his auxiliarentur contra Saracenos; set hi uno animo earum sperneboat flagitationes. Tunc Salernum, Neapolim, Gaietam et Amalfim pacem habentes cum Saracenis, navalibus Romam graviter angustiabant depopulacionibus. Set cum Carlus filius Iudittae sceptrum insigne Romam suscepisset, Lambertum ducem et Guidonem, germanum illi, Iohannis papae in adiutorium dedit, cum quibus Capuam et Neapolim profectus est. Guaiferius in cunctis optemperans, et foedus dirrupit et multos ex eis peremit. Sergius vero magister militum, consilio Adelgisi et Lamberti deceptus, noluit se ab illis alienare, qui statim anathematizatus est, et cum Guaiferio belliierare coepit. Unde contigit, ut ipso octavo die anathematis Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic enim monuerat papa. Quo etiam anathemate multatus idem Sergius, non multo post a proprio germano captus est, et Romam mittitur suffosis oculis, ibique miserabiliter vitam finivit; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum principem instituit Adelgis vero dum castrum Trebentensem obsidens caperet, ad propriam remeans urbem a generibus, nepotibus et amicis extinctus est, et in loco eius Gaideris, filius Radelgaria, nepos extincti, ordinatus est; eiectusque est Cailo et Dauferius generi illius. Hic etiam principare voluit, cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus est ab Athanasio, episcopo et magistro militum.
40. Hiis quoque diebus Landulfus iam fatus praesul percussus interiit; qua die suae correctionis ab omnibus presbyteris sancti Benedicti cavallos expectabat, ut in baratrum non absque equis rueret. Videntes autem nepotes illius depositionem, in unum collati diviserant inter se sub iureiurando Capuam aequa distributione. Pandonulfus urbem Tianensem et Casam Irtam, Landa Berelais et Suessam, alter Landa Calinum et Caiaziae, Atenolfus coepit haedificare castrum in Calvo, Landulfum autem adolescentulum Landoni filium alii sacramento, nonnulli assensu unanimiters pontificem constituerunt. Set segnitie proprii genitoris, qua naturaliter torpet, detentus, non est mox sacratus, sacramentum autem fraternum non diu extitit illaesum, nam a quarto Ydus Martii usque 7. Ydus Madii vix perduravit. Cupiditate etenim extorti, filii Pandonis Landenulfum et Atenulfum fratres suos, filios videlicet Landonulfi, dolo ceperunt et custodiae indiderunt, rapto ab Caiaziae castro, quod eis sacramento sponte ipsi in sorte cessarunt.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
