# Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.47-49

Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum, Lines 1.47-1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erchempert/erchempert-historia-langabardorvm-beneventarnorvm/1.47

41. Set, ut coepta breviter persequar, filii Landonulfi iuncti cum filiis Landonis, ad auxilium Guaiferii principis se contulerunt, a quo aliquanda et tutati sunt. Similiter Pandonulfus ad eundem Guaiferium legatos cum chirographis variis misit; set ab eo minime receptus est, favens supradictis fratribus. Cernens autem praedictus vir omnino se destitutum, Gaiderisum principem et Gregorium, augustorum baiulum, qui tunc cum dicto Guaiferio Nolam ad colloquendum in unum convenerant, ad Beneventum properabant, legatis invitabat, ut qui via primum veniret eum ad adiuvandum, et esset illi subditus. Quibus ex diverso sine mora per Caiaziam Sicapolimque adventantibus, ab occasu iuxta urbem Capuanam resederunt; Guaiferius autem econtra ab ortu solis adveniens, Berelais, hoc est amphitheatrum, perapplicuit cum suis, et vallata est civitas hostibus.
42. Inter haec Pandonulfus rennuit subdi Gaideriso, sicut promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato eiusdem Gaideris; qua de re et dictus baiolus et idem Gaideris alienati sunt ab eo. Mox alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transierunt partem ad alteram, Guaiferio scoiati sunt; et recollectis Landanulfo et Atenolfo fratribus iunctis, volentes Pandonulfum subdere Guaiferio; set non quiverunt, eo quod nolebat fratrueles suos recipere intra urbem; idcirco Guaiferio respuebatur. Cognoscentes autem supradicti viri versutias Pandonolfi, reversi sunt ad propria; Guaiferius autem tunc remansit Capua urbe. Hac quippe tempestate pene omnes Capuani illustres et omne vulgus cum uxoribus et liberi omnique cum supellectili urbe egredientes, alii filiis Landonis, nonnulli autem ex eis filiis Landonulfi adhaeserunt, factaque est inter eos valida concertatio et pessima desolatio. Nam Guaiferius hostiliter iuxta murum urbis residens, obsidebat eam; ultra fluvium vero cum Franco Lamberti comitis Landonem constituit.
43. Alia quoque anno superveniens iam fatus Guaiferius princeps cum Amelfitanis tempore messionis, et obsedit dictamr urbem undique; factaque pace inter se fratres, sub sacramento, ita dumtaxat ut neuter eorum triticum de agris prius recolligeret in urbibus suis, quam ab apostolica autoritate anathema mitteretur super eos; ut ingressis dictam in urbem, nullus eorum super alias auderet insurgere. Guaiferio igitur reverso ad solum proprium, ilico Pandonulfus sacramento oblitus, periurus effectus est; nam Romam ut spoponderat minime missos destinavit, et contra animam suam agens, triticum omne recepit; quem statim ultio divina subsecuta est; nam coelitus ignis immissus est et pene mediam funditus consumpsit memoratam civitatem.

---

Erchempert, ERCHEMPERT HISTORIA LANGABARDORVM BENEVENTARNORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erchempert.html.
